Cum esset Caesar in citeriore Gallia, crebri ad eum rumores afferebantur, litterisque item Labieni certior fiebat omnes Belgas, quam tertiam esse Galliae partem dixeramus, contra populum Romanum coniurare obsidesque inter se dare. Coniurationis haec erant causae: primum, quod Belgae verebantur, ne ("che") omni pacata Gallia ad eos exercitus noster adduceretur; deinde, quod ab nonnullis Gallis sollicitabantur: partim qui, ut Germanos diutius in Gallia versari noluerant, ita populi Romani exercitum hiemare atque inveterascere in Gallia moleste ferebant, partim qui mobilitate et levitate animi novis imperiis studebant (+ dat.). His nuntiis litterisque commotus, Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit et, inita aestate, in ulteriorem Galliam qui deduceret Quintum Pedium legatum misit.