banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Cesare e il soldato veterano
Pagina 38

 Causam dicebat apud divum Iulium quidam ex veteranis adversus vicinos suos. "Meministine – inquit –, imperator, te in Hispania talum torsisse?" Cum Caesar meminisse se dixisset: "Meministi quidem, cum velles sub quadam arbore residere ferventissimo sole et esset asperrimus locus, quendam ex tuis commilitonibus paenulam suam in solo substravisse?" Cum dixisset Caesar: "Memini sane. Et quidem, siti confectus, quia ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus volebam, sed commilito quidam, homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea sua attulit". "Potesne ergo – inquit –, imperator, agnoscere illum hominem, qui tibi laboranti opem suam attulit?" Caesar ait se agnoscere hominem pulchre posse et adiecit: "Tu utique ille non es". "Merito – inquit miles –, Caesar, me non agnoscis. Nam cum hoc factum est, integer eram. Postea ad Mundam in acie oculus mihi effossus est et ex ore fragmenta evulsa sunt". Tum Caesar grato animo agellos, qui rixae et litium causa fuerant, militi suo donavit.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43360
[emi53rm] - [2023-01-25 06:09:45]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!