banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare, Cleopatra e Cesarione
Pagina 48 Numero 46

 Caesar multas reginas dilexit, inter quas Eunoen Mauram, Bogudis uxorem, cui maritoque eius plurima et immensa tribuit; sed maxime Cleopatram, cum qua et convivia in primam lucem saepe protraxit et eadem nave thalamego paene Aethiopia tenus Aegyptum penetravisset, nisi exercitus sequi recusavisset. Quam denique, accitam in urbem et maximis honoribus praemiisque auctam, in Aegyptum remisit filiumque natum appellare nomine suo passus est. Quem quidem nonnulli Graecorum similem quoque Caesari et forma et incessu tradiderunt. Sed Caius Oppius librum edidit in quo scripsit non esse Caesaris filium, quem Cleopatra dicat. Helvius Cinna tribunus plebis plerisque confessus est habuisse se scriptam paratamque a Caesare legem, ut ducere liceret quas et quot uxores vellet liberorum quaerendorum causa.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50662
[emi53rm] - [2022-01-16 06:09:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!