banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Carlo Magno è costretto ad affrontare due congiure
Pagina 479 Numero 154

Erat ei filius nomine Pippinus ex quadam concubina editus, facie quidem pulcher, sed gibbo deformis. Is, cum pater post bellum contra Hunos in Baioaria hiemaret, aegritudinem simulans, cum quibusdam e principibus Francorum, qui eum vana regni promissione inlexerant, adversus patrem coniuravit. Quem post fraudem detectam et damnationem coniuratorum detonsum in coenobio Prumia religiosae vitae iamque cupientem vacare permisit. Parata est et alia contra eum in Germania valida coniuratio. Cuius auctores partim luminibus orbati, partim membris incolumes, omnes tamen exilio deportati sunt; neque ullus ex eis est interfectus nisi tres ("tre", nom. m. plur.) tantum; qui cum se, ne comprehenderentur, gladiis defenderent, aliquos etiam occidissent, quia aliter coerceri non poterant ("potevano"), interempti sunt. Harum tamen coniurationum Fastradae reginae crudelitatem causam et originem extitisse credunt. Et idcirco utraque coniuratio contra regem parata est, quia, uxoris crudelitati consentiens, a suae naturae benignitate ac solita mansuetudine inmaniter exorbitaverat. Ceterum per omne vitae suae tempus ita cum summo omnium amore atque favore et domi et foris conversatus est, ut numquam ei vel minima iniustae crudelitatis nota a quoquam sit obiecta.
Eginardo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50246
[darkshines] - [2021-11-24 10:22:13]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!