banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Camillo, richiamato dall'esilio, si oppone alle condizioni di resa
Pagina 209 Numero V3

Tunc consensu omnium decretum est ab exilio Camillum acciendum esse; missi igitur ad eum legati ipseque dictator absens dictus est. Interim fames uterque exercitus urgere coepit: at, ne Galli putarent Romanos ea necessitate ad deditionem cogi, multis locis de Capitolio panis iactatus est in hostium stationes. Ea re adducti sunt Galli ut haud magna mercede obsidionem relinquerent. Tum senatus voluit tribunis militum negotium dari ut paciscerentur. Ad eam rem transagendam conloquium inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum regulum Gallorum fuit. «Si vultis ab obsidione liberari - inquit Brennus vobis pretium mille pondo auri persolvendum est». Rei foedissimae per se adiecta indignitas est: pondera ab Gallis allata iniqua sunt et, tribuno recusante, addidit ponderi gladium insolens Gallus, qui «Vae victis - ait -; si vos vicissetis, pacis condiciones statuere potuissetis. Sed, sic stantibus rebus, vobis optemperandum erit». Nondum omni auro appenso, Camillus dictator intervenit, collectis Romani exercitus reliquiis; auferri aurum de medio iubet, denunciatque Gallis ut se ad proelium expediant. Instruit deinde aciem, et Gallos internecione occidit. Ne nuntius quidem cladis relictus est. Dictator, recuperata ex hostibus patria, triumphans urbem ingressus est, et milites parentem patriae, conditoremque alterum urbis appellare voluerunt.
Lhomond


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52947
[emi53rm] - [2023-03-10 07:55:01]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!