banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Buoni inizi del regno di Tiberio
Pagina 253

Tiberius Caesar civilem modum inter initia regni egit. Ex plurimis maximisque honoribus, nullos, praeter paucos et modicos, recepit. Templa sibi decerni prohibuit; etiam statuas atque imagines sibi poni vetuit, nisi permittente se, permisitque ea sola condicione: ne inter simulacra deorum, sed inter aedium ornamenta ponerentur. Intercessit quominus nomine suo iuraretur neve mensis September «Tiberius» vocaretur. Etiam recusavit quominus Patris patriae cognomine appellaretur. Ac ne Augusti quidem nomen, quamquam ei hereditarium erat, unquam suo nomini addidit nisi in epistulis ad reges ac dynastas Orientis. Cum olim in senatu quidam aliquid de eius rebus gestis blandius, adulatorio more, diceret, non dubitavit eum interpellare ac reprehendere. Quin etiam speciem libertatis quandam induxit et senatui ac magistratibus et maiestatem et potestatem pristinas conservavit neque ullo modo impedivit quin senatores suis officiis fungerentur et libere sententiam suam dicere possent.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/11097

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!