banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Bruto muove la folla contro i Tarquini
Pagina 135 Numero 5

Inde patre praeside relicto Collatiae custodibusque datis ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati duce Bruto Romam profecti sunt. Ut eo ventum est, armata multitudo pavorem ac tumultum facit. Ex omnibus locis urbis in forum curritur. Quo simul ventum est, praeco ad tribunum Celerum, in quibus forte Brutus erat, populum advocavit. Ibi orationem habuit, de vi ac libidine Sex. Tarquini, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede. Cum indignam Ser. Tulli regis caedem memoravisset, invocavit deos ultores parentum. His atrocioribusque aliis memoratis, adeo animos inflammavit ut universa plebs imperium regis abrogare cuperet et exiliare Lucium Tarquinium cum coniuge ac liberis. Inter hunc tumultum Tullia domo profugit exsecrantibus quacumque incedebat invocantibusque parentum furias viris mulieribusque.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/48017
[darkshines] - [2021-11-10 12:19:48]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!