banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Bilancio della sconfitta di Canne
Pagina 33 Numero 36

 Septem milia hominum in minora castra, decem in maiora, duo ferme in vicum ipsum Cannas perfugerunt et illi extemplo a Carthalone, Carthaginiensium duce, atque equitibus, nullo munimento tegente vicum, circumventi sunt. Consul alter, seu forte seu consilio fugientium nulli agmini insertus, cum quinquaginta fere equitibus Venusiam perfugit. Constat quadraginta quinque milia quingentos pedites, duos milia septigentos equites, et prope eandem civium sociorumque partem caesos esse; in his fuerunt etiam ambo consulum quaestores, L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et undetriginta tribuni militum, consulares quidam ("alcuni", nom. m. plur.) praetoriique. Dicunt eo proelio tria milia peditum et equites mille et quingenti capta esse. Haec est pugna Cannensis, Alliensi cladi fama par, ceterum (avv.) illis rebus quae post pugnam accidere levior, quia ab hoste cessatum est, sic strage exercitus gravior foediorque cladis fuit. Fuga namque ad flumen Alliam urbem prodidit, sed exercitum servavit: ad Cannas fugientem consulem vix quinquaginta milites secuti sunt, alterius morientis prope totus exercitus fuit.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39433
[ottavianoaugusto7] - [2021-07-24 10:32:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!