banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Battaglia del lago Curzio
Pagina 402 Numero 141

Tum Sabinae mulieres, quarum ex iniruia Sabini bellum sumpserant, crinibus passis scissaque veste, se inter tela volantia intulerunt, et, ex transverso impetu facto, diremerunt infestas acies, diremerunt iras. Hinc patres hinc viros orabant, ne se sanguine nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem. Illae dicebant: «In nos vertite iras; nos causa belli, nos causa vulnerum ac caedium viris ac parentibus sumus; sine alteris vestrum viduae aut orbae non vivemus, sed peribimus (futuro da pereo)». Movet oratio cum multitudinem tum duces. Inde duces foedus faciunt; nec pacem modo, sed civitatem unam ex duabus faciunt. Regnum consociant; ita geminata urbe, ut Sabinis tamen aliquid («qualcosa») daretur, Quirites a Curibus appellati sunt. Monumentum eius pugnae, ubi primum ex profunda emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum appellaverunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50398
[darkshines] - [2022-01-16 13:35:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!