banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Augusto racconta le sue imprese
Pagina 251 Numero 6

 Bella civilia externaque toto in orbe terrarum saepe gessi victorque omnibus veniam petentibus civibus peperci. Externas gentes, quibus tuto ignosci potuit, conservare quam excidere malui. Ob res a me aut per legatos meos terra marique prospere gestas quinquagies et quinquies decrevit senatus supplicandum esse diis immortalibus; dictaturam et absenti et praesenti mihi delatam a populo et a senatu non recepi. In triumphis meis ducti sunt ante currum meum reges aut regum liberi novem. Consul fueram terdecies cum scribebam haec. Nomen meum senatus consulto inclusum est in Saliare carmen et ut tribunicia potestas mihi tribueretur per legem statutum est; mare pacavi a praedonibus; servorum, qui fugerant a dominis suis et arma contra rem publicam ceperant, triginta fere milia capta dominis ad supplicium sumendum tradidi. Omnium provinciarum populi Romani, quibus finitimae fuerunt gentes quae non parerent imperio nostro, fines auxi; Aegyptum imperio populi Romani adieci. Auctoritate omnibus praestiti, potestatem maiorem non habui quam ceteri, qui mihi in magistratu collegae fuerunt.
Augusto

Oggi hai visualizzato 5.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 10 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52024
[emi53rm] - [2023-03-15 05:52:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!