banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Augusto descrive le proprie imprese
Pagina 230 Numero 6

 Exercitum privato consilio et privata impensa comparavi et Romam, a dominatione factionis oppressam ("schiacciata"), in libertatem vindicavi. Milia civium Romanorum sub sacramento meo fuerunt circiter quingenta. Deduxi in colonias, aut remisi in municipia sua multa milia et omnibus agros adsignavi aut pecuniam pro ("a seconda dei") praemiis militiae dedi. Naves comprehendi sescentas. Bis ovans triumphavi et tres egi curules triumphos et appellatus sum semel et viciens imperator. Ob meas terra marique felices actiones, quinquagiens et quinquiens decrevit senatus dis immortalibus supplicationes. Supplicaverunt autem ex senatus consulto per dies ("per giorni") DCCCLXXXX. In triumphis meis fuerunt ante currum meum reges et regum liberi novem. Consul fueram terdeciens cum scribebam haec ("queste cose", acc.); princeps senatus fui per annos quadraginta.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49111
[darkshines] - [2021-07-22 20:33:49]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!