banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Augusto, urbanista e architetto
Pagina 333 Numero 19

 Curiam et continens («attiguo» + dat.) ei Chalcidicum («il Calcìdico», un portico elegante) templumque Apollinis in Palatio cum porticibus, aedem divi Iuli, Lupercal, porticum ad circum Flaminium, pulvinar ad circum Maximum, aedes in Capitolio Iovis Feretri et Iovis Tonantis, aedem Quirini, aedes Minervae et Iunonis reginae et Iovis Libertatis in Aventino, aedem Larum in summa Sacra via, aedem deum (= deorum) Penatium in Velia, aedem Iuventatis, aedem Matris Magnae in Palatio feci. Capitolium et Pompeium theatrum, utrumque opus impensa grandi, refeci sine ulla inscriptione nominis mei. Rivos aquarum compluribus locis vetustate labentes refeci, et aquam quae Marcia appellatur duplicavi, fonte novo in rivum eius inmisso. Forum Iulium et basilicam, quae fuit inter aedem Castoris et aedem Saturni, coepta opera a patre meo, perfeci; eandem basilicam consumptam incendio, ampliato eius solo, incohavi, et, si vivus non perfecissem, eam perfici ab heredibus meis iussi. Consul septimum (avv.) viam Flaminiam ab Urbe Ariminum refeci pontesque omnes, praeter Mulvium et Minucium. In privato solo Martis Ultoris templum forumque Augustum ex manubiis feci. Theatrum ad aedem Apollinis in solo magna ex parte a privatis empto feci, quod sub nomine M. Marcelli generi mei esset.
Res gestae divi Augusti


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52072
[emi53rm] - [2022-07-29 05:54:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!