banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Atto eroico di Publio Sestio Baculo
Pagina 242 Numero 11

 Erat aeger cum praesidio relictus Publius Sextius Baculus, qui primum pilum ad Caesarem («sotto Cesare») duxerat, cuius mentionem superioribus proeliis fecimus, ac diem iam quintum cibo caruerat. Hic, diffisus saluti suae atque omnium, inermis ex tabernaculo prodit: videt imminere hostes atque in summo discrimine esse rem; capit arma a proximis atque in porta consistit. Consequuntur hunc («Si uniscono a lui») centuriones eius cohortis quae in statione erat: paulisper una proelium sustinent. Deest animus Sextio, acceptis gravibus vulneribus: deficiens aegre per manus tractus servatur. Hoc spatio interposito, reliqui sese confirmant tantum, ut in munitionibus consistere audeant speciemque defensorum praebeant.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52014
[emi53rm] - [2022-07-26 07:12:42]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

.