banner immagine
Logo Splash Latino
Latino



 
Registrati Dimenticata la password?
Attività antiche
Pagina 84 Numero 34

 Multae atque variae operae et Romae et Athenis gerebantur. Agricultura et mercatura incolae vitae suae ("propria", dat. f. sing.) providebant. Agricolae terram cum industria fecundam reddebant et magna parsimonia familiam nutriebant. Uvae et oleae saepe in villis epulas quoque laetificabant. Interdum (avv.) autem annonae penuria Italia Siciliaque vexabantur et in incolarum vita perniciosa miseria diffundebatur. Nautae magna cum peritia atque prudentia aquas sulcabant et amphoras, ollas testasque scaphis traducebant: in insulis et in Italiae Graeciaeque oris uvae atque oleae emebantur multasque divitias agricolis nautisque parabant. Magistra quoque in schola varias operas gerebat: cotidie discipulas, matronarum filias, erudiebat, disciplinam et litteras et scripturae elegantiam docebat, poetarum fabulis puellarum memoriam exercitabat, sedulas discipulas magna benevolentia laudabat, pigras autem ferula percutiebat ("colpiva").


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/53514
[darkshines] - [2023-01-24 10:04:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!