banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Astuzia e violenza: un terribile binomio
Pagina 193 Numero 13

 Contra potentes nullus mortalis satis securus est. Nam cum callidus praeceptor sagax consilium potenti praebet, vis et nequitia simul omnia perdunt. Olim aquila testudinem vidit et capere optavit: lentum animal fugam petivit, sed non valuit. Brevi temporis spatio avis testudinem rapuit, sed occidere nesciebat, quia testudo mollia membra dura cortice tegebat. Supervenit cornix: «Opimam sane praedam rapuisti fortibus unguibus, sed gravi testudinis pondere mox lassaberis. Promitte mihi partem praedae, et sagax consilium habebis». Postquam aquila promisit, ferox consilium cornix aperuit: «Super scopulum testudinem praecipita: dura cortex illidetur et facile cibum sumemus». Aquila sagaci consilio paruit et cum cornice dapem divisit. Sic misera testudo violentiae et calliditati succubuit.
Fedro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/49811
[darkshines] - [2021-10-14 16:49:57]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!