Hannibal postquam Tarentum ire constituit, electis decem milibus peditum atque equitum, quos in expeditionem velocitate corporum ac levitate armorum aptissimos esse ratus est, quarta vigilia noctis signa movit, praemissisque octoginta fere Numidis equitibus praecepit ut perlustrarent omnia oculis, ne quis agrestium procul spectator agminis falleret. Ipse raptim agmine acto quindecim ferme milium spatio castra ab Tarento posuit; et ibi convocatos milites monuit ut via omnes irent nec deverti quemquam paterentur. Eadem ferme hora Tarentum fama praevenerat Numidas equites nonnullos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse. Neque autem ullo alio modo motus est praefectus Romanus quam ut ("se non") equites aliquot postero die luce prima iuberet exire ut hostem populationibus arcerent.