banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Anco Marzio
Pagina 20 Numero 35

 Tullo Hostilio regi Ancus Marcius, Numae nepos, successit. Is («egli») novas copias conscripsit, Politorium, urbem Latinorum, post longam obsidionem vi armisque cepit; post victoriam omnes urbis incolas Romam traduxit, sicut antea fecerant («avevano fatto») etiam Romulus et Numa, qui («che», «i quali») semper in urbem hostes victos («vinti») acceperunt, itaque Romae potentiam auxerunt. Quia Sabini iam Capitolinum collem et Albani Caelium occupaverant («avevano occupato»), Ancus novae Latinorum multitudini Aventinum collem assignavit. Postea Ancus bellum gessit contra alias Latinas urbes et apud Medulliam («Medullia») diu pugnavit, quia urbs valido praesidio defendebatur. Tandem rex hostes vicit ac Romam cum ingenti praeda revertit: tum quoque plurimos Latinos in civitatem accepit. Neque urbem solum rex audit sed etiam agrum («il territorio») circa urbem: silvam Mesiam («Mesia») Veientibus adempsit et apud ostium Tiberis Ostiam urbem condidit; quia propter victorias suas gratiam reddere deis cupiebat, templum Iovis Feretrii amplificavit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/47119
[darkshines] - [2021-09-22 09:20:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!