Alessandro annuncia una congiura sventata contro di lui
Pagina 301 Numero 25
✔ Rex deinde in contionem procedit vultu praeferens dolorem animi. Tandem, recepto animo: "Paene", inquit, "milites, hominum scelere vobis ereptus sum: deum providentia et misericordia vivo." Interrupit orationem militum gemitus, obortaeque sunt omnibus lacrimae. Tum rex: "Quanto", inquit, "maiorem in animis vestris motum excitabo, cum tanti sceleris auctores ostendero! Quorum mentionem adhuc reformido et nominibus abstineo. Sed vincatur tandem memoria pristinae caritatis, et coniuratio impiorum civium detegatur. Quomodo autem tantum nefas sileam? Parmenio, illa aetate, tot meis, tot parentis mei meritis devinctus, omnium nobis amicorum vetustissimus, ducem se sceleri tanto praebuit. Minister eius Philotas Peucolaum et Demetrium et hunc Dymnum, cuius corpus aspicitis, ceterosque eiusdem amentiae in caput meum subornavit." Fremitus undique indignantium querentiumque tota contione obstrepebat.