banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alessandro affronta solo un enorme leone
Pagina 429 Numero 132

Barbarae opulentiae indicia sunt in magnis nemoribus saltibusque nobilium ferarum greges clausi. Spatiosas ad hoc eligunt silvas crebris perennium aquarum fontibus amoenas; muris nemora cinguntur, turresque habent venantium receptacula. Intactum saltum fuisse constabat; quem Alexander cum toto exercitu ingressus agitari undique feras iussit. Inter quas cum leo magnitudinis rarae ipsum regem invasurus incurreret, forte Lysimachus, qui postea regnavit, proximus Alexandro venabulum obicere ferae conatus erat. Quem rex cum reppulisset et discedere iussisset, adiecit a semet uno leonem interfici posse (inf. pres di possum). Lysimachus enim quondam, cum venarentur in Syria, occiderat quidem eximiae magnitudinis feram solus; sed, cum laevus humerus usque ad ossa laceratus esset, ad ultimum periculi pervenerat. Id ipsum exprobrans ei, rex feram non excepit modo, sed etiam uno vulnere occidit. Ceterum Macedones, quamquam prospero eventu defunctus erat Alexander, tamen decreverunt gentis suae more, ne aut pedes venaretur, aut sine delectis principum atque amicorum. Ille cum deiecta essent quattuor milia ("quattromila") ferarum, in eodem saltu cum toto exercitu epulatus est.
Curzio Rufo

Oggi hai visualizzato 1.1 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13.9 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50224
[darkshines] - [2021-11-22 17:56:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!