banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Al cospetto del leone morente...
Pagina 98 Numero 34

Leo, qui crudelissime omnes silvae bestias persequi solitus erat, gravissimo morbo affectus ante specum suum recubabat. Cum id cognovissent, ceterae beluae, quae eum oderant, quia ab eo saepe laesae erant, confisae inimicum brevi moriturum esse, maxime gavisae sunt atque ad eum concurrerunt, ut ulciscerentur. Itaque aper dentibus leonem adortus est, taurus confodit cornibus et asinus calcibus eum percussit. Cum solus equus regem animalium adoriri non auderet, asinus: «Cur, inquit, mala, quae passus es, ulcisci cunctaris? Reminiscere matrem tuam eius morsibus mortuam esse!». At equus: «Non sum, inquit, similis vobis; nam inimicum, qui se defendere non potest, numquam adgrediar. Me ignavum putarem, si exemplum vestrum sequerer».


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/50932
[emi53rm] - [2022-05-21 05:49:29]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!