banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Achille si traveste da donna
Pagina 407 Numero 9

Thetis Nereis, cum sciret Achillem filium suum, quem ex Peleo habuerat, si interfuisset (= se avesse partecipato) Troiano bello, necatum iri in proelio, commendavit eum in insula Scyro ad Lycomedem regem. Iste iuvenem inter filias habitu feminino (incredibile dictu!), celavit postquam ei nomen mutaverant: nam puellae Achillem "Pyrrham" appellaverunt, quoniam ei capilli rufierant et Graece "rufus" "pyrrhón" dicitur. Achivi autem, cum scivissent ibi eum occultari, ad regem Lycomedem legatos miserunt, ad eum rogandum ut Achilles traderetur. Rex, cum negaret iuvenem apud se esse, potestatem eis concessit ut in regia eum quaererent. Cum Achillem recognoscere non valerent, callidus Ulixes in regio vestibulo feminea munera posuit, in quibus clipeum et hastam; deinde tubicinem iussit canere armorumque crepitum et clamorem eff undi. Magno tumultu ubique sublato (= sollevatasi), Achilles, cum ibi iam hostes esse putaret, statim muliebrem vestem laceravit atque clipeum hastamque arripuit ad pugnandum. Itaque ex hoc cognitus est; quare auxilium suum Argivis promisit et milites Myrmidones.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52546
[darkshines] - [2022-09-22 12:43:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!