banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Achille
Pagina 308

Multi Achivorum duces contra Troiam, splendidissimam et antiquissimam Asiae urbem, venerunt atque vehementer pugnaverunt et virtute praeclaram gloriam obtinuerunt. Omnium ducum longe clarissimus fuit Achilles, Thetidis et Pelei filius. Inter Achivos duces tamen Nestor prudentior fuit Achille, Ulixes callidior et eloquentior Achille fuit. Agamemnon multa agmina regebat et tamen Achilles Aga memnone fortior fuit et superabat etiam reliquos duces. Achivi milites numquam Achille fortiores fue runt, nec audaciores sed ne procliviores quidem (ne... quidem = neppure) ad iram. Achilles multos hostes in proeliis occidit, multos Troianos fugavit atque Hectorem, strenuissimum omnium Troianorum, singulari certamine cecidit ante oppidi moenia. Achillis solus talus vulnerabilis erat et Paris, Priami fi lius, illum vulneravit atque virum necavit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52396
[darkshines] - [2022-07-26 13:40:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!