banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Accordi tra rivoluzionari
Pagina 460 Numero 4

 At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes coniurationis erant, paratis, ut videbatur, magnis copiis, constituerat ut, cum Catilina in agrum Faesulanum cum exercitu venisset, L. Bestia, tribunus plebis, contione habita, quereretur de actionibus Ciceronis bellique gravissumi invidiam optumo consuli inponeret («addossasse l'odiosità» + dat. della persona e gen. della persona); eo signo proxuma nocte cetera multitudo coniurationis suum quisque negotium exsequeretur. Ea negotia divisa hoc modo dicebantur: Statilius et Gabinius cum magna manu duodecim simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior fieret aditus ad consulem ceterosque, quibus insidiae parabantur; Cethegus Ciceronis ianuam obsideret eumque vi aggrederetur; alius autem alium, sed filii familiarum, quorum maxuma pars ex nobilitate erat, parentes interficerent; simul caede et incendio perculsis omnibus ad Catilinam erumperent.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/52138
[emi53rm] - [2022-06-11 05:44:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!