Potitus Alexander multis terris ingressusque intra fines Babylonis, praesertim terrae hiatum apud Ecbatana miratus est, ex quo perpetuus ignis, fonti similis, tam copiose oritur ut lacus non longe efficiatur. Quod atramentum tam facile ad exardescendum est ut saepe incendi possit ipso fulgore flammam circumfundenti. Nonnullas gurtas illius atramenti, ut rex de vi atque natura eius miraretur, per viam barbari sparserunt usque ad regis tentorium; deinde aliquot faces, guttis humi effusis, admoverunt. Iam luce obscura, rapidissime gurtis exarsis, momento temporis e flamma incendium continuum totam per viam ortum est.
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/8163[sbirulzz] - [2011-02-18 20:40:16]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!