banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I difetti della moglie di Socrate
Pagina 32 Numero 16

Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat. Alcibiades has eius intemperies in maritum miratus interrogavit Socraten, quaenam ratio esset, cur mulierem tam acerbam domo non exigeret. "Quoniam," inquit Socrates, "cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram." Secundum hanc sententiam quoque Varro in satira, quam de officio mariti scripsit, "Vitium", inquit, "uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat, qui fert, sese meliorem facit." Haec verba Varronis "tollere" et "ferre" lepide quidem composita sunt, sed "tollere" apparet dictum pro "corrigere".
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/6746
[raiso] - [2010-05-10 11:16:59]


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/6746

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!