banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Pitagora maestro di moralità
Pagina 67 Numero 3

Crotonienses, a Lacedaemoniis victi, omnem virtutem, exercitationem, omnem armorum curam omiserunt, mutassentque vitam luxuria, nisi Pythagoras philosophus eos sapientiam docuisset. Hic Demarato, locuplete negotiatore natus Sami, Aegyptum primo, deinde Babyloniam profectus ad perdiscendos siderum motus, summam scientiam consecutus est. Inde regressus, Cretam et Lacedaemonem, ad cognoscendas Minois et Lycurgi inclitas leges, contenderat. Quibus omnibus eruditus, Crotona venisse dicitur populumque, in luxuriam lapsum, auctoritate sua ad frugalitatem revocavisse. Laudabat quotidie virtutem et vitia luxuriae casusque civitatum, ea peste perditarum, commemorabat ut cives mollitiae suae paeniteret. Sic tantum studium frugalitatis in multitudine provocavit ut prius eos cives luxuriatos esse incredibile videretur. Matronarum quoque separatam a viris doctrinam (insegnamento) et puerorum frequentem habuit. Docebat nunc has pudicitiam et obsequium in viros, nunc illos modestiam et litterarum studium. Inter haec velut genitricem omnium virtutum frugalitatem ingerebat.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/6012
[silly] - [2011-01-09 21:15:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!