banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un espediente ingegnoso di Annibale
Pagina 466 Numero 2

Hannibal, Antiocho fugato, verens ne dederetur, Cretam ad Gortynios venit, ut ibi, quo se conferret, consideraret. Vidi autem vir omnium callidissimus in magno se fore periculo, nisi quid providisset, propter avaritiam Cretensium. Magnam enim secum pecuniam portabat, de qua sciebat exisse famam. Itaque capit tale consilium. Amphoras complures complet plumbo, summas (amphoras) operit auro et argento. Eas praesentibus principibus deponit in templo Dianae, simulans se suas fortunas illorum fidei credere. His in errorem inductis, statuas aeneas, quas secum portabat, omni sua pecunia complet easque in propatulo domi abicit. Gortynii templum magna cura custodiunt non tam a ceteris quam ab Hannibale, ne ille, inscientibus iis, tolleret secumque duceret.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46259
[silvana] - [2019-05-21 14:20:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!