banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Difesa appassionata della poesia
Pagina 411 Numero V2

Archiam ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum putem? Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia et doctrina et praeceptis et arte constare, poetam natura ipsa valere et quasi divino quodam spiritu inflari. Qua re suo iure noster ille Ennius "sanctos" appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur. Sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poetae nomen quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt; nos instituti rebus optimis non poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum vindicant, Salaminii repetunt. Smyrnaei vero Homerum suum esse confirmant itaque etiam delubrum eius in oppido dedicaverunt. Permulti alii praeterea fuerunt in Graecia qui inter se contenderint ut Homerum civem suum haberent. Ergo illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt, nos hunc vivum qui et voluntate et legibus noster est repudiamus?
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46001
[silly] - [2021-06-22 17:08:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!