banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Vittoria romana contro i Galli Boi
Pagina 311 Numero 21

Boi neglegentius coactum agmen Romanorum, improviso adgressuros se rati, per occultos saltus secuti sunt. Sed quia Galli Romanos adepti non erant, Pado repente navibus traiecto, redeuntes per Ligurum extremos fines, in agmen incidunt Romanum. Ibi proelium celerius acriusque commissum est quam si, tempore locoque ad certamen destinato, praeparatis animis concurrissent. Ibi apparuit quantam vim ad stimulandos animos ira haberet: nam, caedis magis quam victoriae avidi, ita pugnaverunt Romani ut vix nuntium cladis hosti relinquerent. Ob has res gestas consulum, litteris Romam allatis, supplicatio in triduum decreta est. Brevi post Marcellus consul Romam venit triumphusque ei magno consensu patrum est decretus. Is triumphavit in magistratu de Insubribus Comensibusque; Boiorum triumphii spem collegae reliquit, quia cum collega prospere pugnaverat. Multa spolia hostium captivis carpentis travecta sunt, multaque militaria signa.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45699
[silvana] - [2019-03-02 10:44:29]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!