banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I successori di Aureliano
Pagina 295 Numero 8

Tacitus post Aurelianus suscepit imperium, vir egregie moratus et rei publicae gerendae idoneus. Nihil tamen clarum potuit ostendere cum intra sextum mensem imperii mortuus esset. Florianus, qui Tacito successerat, duobus mensibus et diebus viginti in imperio fuit neque quicquam dignum memoria egit. Post hunc Probus, vir inlustris gloria militari, ad administrationem rei publicae accessit. Gallias a barbaris occupatas ingenti proeliorum felicitate restituit. Quosdam imperium usurpare conatos, scilicet Saturninum in Oriente, Proculum et Bonosum, certaminibus oppressit. Hic cum bella innumera gessisset, pace parata dixit brevi tempore milites necessarios non futuros. Dicitur vir acer, strenuus, iustus et dignus fuisse qui Aurelianum aequaret gloria militari, autem civilitate superaret. Interfectus tamen est Sirmii tumultu militari in turri ferrata.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45690
[silvana] - [2019-03-02 11:19:39]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!