banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gli antichi si dedicavano all'agricoltura
Pagina 125 Numero 154

In vita rustica M'. Curius, cum de Sabinis, de Pyrrho triumphasset, consumpsit extremum tempus aetatis. Cuius quidem ego villam contemplans - abest enim non longe a me - admirari satis non possum vel hominis ipsius continentiam vel temporum disciplinam. Curio ad focum sedenti magnum auri pondus Samnites cum attulissent, repudiati sunt: non enim aurum habere praeclarum sibi videri dixit, sed eis, qui haberent aurum, imperare. Poteratne tantus animus efficere non iucundam senectutem? In agris erant tum senatores, id est senes, si quidem aranti L. Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum dictatorem esse factum; a villa in senatum arcessebantur et Curius et ceteri senes. Num igitur horum senectus miserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant? Mea quidem sententia haud scio an nulla beatior possit esse et delectatione et saturitate copiaque rerum omnium.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45549
[darkshines] - [2021-10-24 13:08:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!