Plutonem,, inferorum regem, solitudinis taedebat; qua re Iuppirer eum hortatus est ut uxorem duceret Proserpinam, Cereris filiam. Traditum est autem Plutoni dolum adhibendum fuisse ut virginem ad inferos duceret: nam matrem pigebat filiam in Tartarum demittere. Cum igitur Pluto Proserpinam flores in prato legentem apud urbem Hennam vidisset, eam rapuit et secum duxit. Perdiu Ceres terras et maria frustra peragravit puellam quaerens. Sed virginis raptus Solem non effugerat, qui Cererem de filiae fortuna certiorem fecit. Cum dea apud Iovem questa esset, deorum hominumque patrem matris miseruit: ideo statuit ut puella sex menses cum marito in Tartaro, totidemque cum matre in terris maneret.
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45424[danilisa230 ] - [2021-04-08 17:36:24]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!