banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dionigi e Filosseno
Pagina 25 Numero 24

Dionysius, Syracusanorum tyrannus, cum olim inter cenam versus quosdam pessimos et iniucundos auditu quos composuerat recitavisset, eos stulte summis laudibus extollebat. Erat inter poetas quos Dionysius apud se habebat etiam Philoxenus, praeclarus dithyramborum scriptor, qui unus adulationis imperitus erat. Is, cum inepta illa carmina audivisset, a tyranno interrogatus, libere aperuit quid sentiret eaque graviter improbavit. Hac libertate adeo offensus est tyrannus, ut iusserit Philoxenum vinciri et in lautumias conici. Postridie tamen, cum eius ira amicorum precibus lenita esset, Dionysius Philoxenum ad se revocari iussit. Cum autem inter cenam alia sua carmina legisset atque maximis laudibus extolleret, rursus a Philoxeno quaesivit quid sentiret; at poeta, nulla interposita mora, tacitus surrexit et a triclinio discessit. A tyranno interrogatus quo iret: "In lautumias", respondit. Quod festivum responsum veniam ei conciliavit: tam lepida libertas enim non potuit a tyranno puniri.

Oggi hai visualizzato 14.6 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 0.4 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45419
[emi53rm] - [2021-11-13 10:14:29]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!