banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un avaro agli inferi
Pagina 24 Numero 23

Tradunt avarum, qui magnam auri vim possidebat, animam edidisse ac sane tristem ad vastam Acherontis ripam pervenisse. Tum Charon, qui animas ad inferos navicula transferebat, obolum ab eo petivit, ut ad alteram amnis ripam traduceret. Avarus vero tam sordidus erat ut, ne obolum daret, in Charontis navem non conscenderit, sed in atram aquam se iecerit ut flumen tranaret. At, cum flumen transmisisset, statim comprehensus atque ad Minoem, inferorum iudicem, ductus est ne, quod ille fecerat, consuetudo fieret. Minos igitur statuit avarum maxima poena afficere, cum ille primus pessimum exemplum edidisset: iussit eum statim ad vivos remitti, ut ipse videret quomodo heredes divitias sibi relictas, quas ille maximo labore et studio coacervaret, profunderent.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!