Etrusci, vel Tusci vel Tyrrheni, populus parvus erant; octavo vel nono saeculo ante Christum natum, ex Asia, fortasse e Lydia, propter inopiam, in Italiam adveniunt. Eorum oppida valde florebant quia mercaturam exercebant et divitias magnas et fundos vastos possidebant. Etruscam linguam non intellegimus; etiamnunc sepulcra sub terra sunt, pulchris picturis ornata et splendida. Picturae docent de vita Etrusca: saepe equitabant, musicam colebant et etiam saltare amabant. Etruscorum imperium magis et magis crescebat: etiam Umbriam et Latium in suo dominio Etrusci tenebant, atque in Transpadanam terram colonias deducebant. Romae quoque antiquitus Tarquinii regnabant, aliquamdiu sub imperio Etrusco oppidum erat. Sed postea a Romanis Tarquinius Superbus Roma pellitur et oppidum liberatur. Tamen multa eorum praecepta, maxime in architectura et in deorum doctrina, a populo Romano retinebantur.
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/4511[sbirulzz] - [2011-02-18 20:31:12]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!