✔ Post pugnas apud Ticinum et apud Trebiam Hannibal apud Bononiam hiemavit. Primo vere copias ex hibernis eduxit, urbes agrosque ferro ignique vastavit, et per Etruriam ad Trasumenum lacum pervenit. Inter lacum et colles via angusta est, ultra latus campus patescit. Carthaginiensium dux ibi castra posuit loco aperto; milites levis armaturae trans colles disposuit, equitatum in insidiis ad saltus fauces occultavit. Romanorum quoque exercitus, Flaminii consulis ductu, ad lacum pervenit: angustias locorum superavit, Hannibalis copias in patenti campo conspexit statimque contra hostes processit. Forte densa nebula e lacu surrexit et omnia loca circum contexit. Itaque consul Carthaginiensium insidias post terga et supra caput impendentes non animadvertit: nam peditatus et equitatus Hannibalis, montes et lacus Trasumenus Romanos undique claudebant.
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44564
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!