✔ Post Minotauri necem Theseus e Labyrintho incolumis evasit, sed patriam versus cum Ariadna navigans puellam super scopulis in Naxo insula sopitam reliquit. Frustra venusta puella lacrimarum flumen profudit, frustra acerba verba et inutiles preces numinibus convertit. Olim autem puellam apud pelagi ripas dormientem conspexit Bacchus: comae ad solis radios fulgebant et brachia molliter remissa iacebant. Bacchus, subito amore incensus, appropinquavit et: "Nimis", inquit, "oculi tui fleverunt, nunc rursum subridere debent: nisi gratum amorem recusas, uxor mea eris, simulque perenni vinculo amoris coniuncti vitam degemus". Suavia dei verba statim Ariadnae animum recreaverunt atque confirmaverunt. Tum Bacchus coronam auream puellae capiti imposuit, sed cum corona Ariadnae frontem tetigit confestim in auras assurrexit: coronae gemmae ad astra pervenerunt et in Coronae sidus se converterunt.
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44552[silvana] - [2018-03-29 12:15:45]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!