banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Virtù dell'erba salvia
Pagina 238 Numero 159

 «Contra vim mortis non est medicamentum in hortis»: hoc adfirmant Scholae Salernitanae medici qui, ut hominum morbis vulneribusque mederentur, plurimarum herbarum vim effectumque experti sunt, sed iidem addunt quoque eum, qui salvia cotidie utatur, certe maturam senectutem adepturum (esse). Salvia enim nervos roborat, manuum tremorem tollit febrimque acutam fugat. Quam ob causam senes anusque cibis ac potionibus suis folia salviae componere (= «aggiungere») solent. Ex salvia etiam vinum subamarum gustatu conficitur, quod maxime per hiemem valet contra renum et laterum dolores ac tussim; hoc admodum vaporosum est et cito inebriat. Duplex porro salvia in hortis spectatur: una latis et asperis foliis, altera foliis minoribus et contractioribus.
Scuola Medica Salernitana


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/4440
[degiovfe] - [2010-02-15 12:36:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!