banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Pronta risposta di Cesare ai propositi di rivolta dei Galli
Pagina 333 Numero 16

Quae ne opinio Gallorum confirmaretur, Caesar Marcum Antonium quaestorem suis praefecit hibernis; ipse equitum praesidio pridie Kal. Ianuarias ab oppido Bibracte proficiscitur ad legionem XIII, quam non longe a finibus Aeduorum collocaverat in finibus Biturgum, eique adiungit legionem XI, quae proxima fuerat. Binis cohortibus ad impedimenta tuenda relictis, reliquum exercitum in copiosissimos agros Biturgum inducit, qui, cum latos fines et complura oppida haberent, unius legionis hibernis non potuerant contineri quin bellum pararent coniurationesque facerent. Repentino adventu Caesaris accidit, quod imparatis disiectisque accidere fuit necesse, ut Bituriges, sine timore ullo rura colentes, ab equitatu opprimerentur priusquam confugere in oppida possent. Namque etiam illud vulgare incursionis hostium signum, quod incendiis aedificiorum intellegi consuevit, interdicto Caesaris sublatum erat: nam interdixerat ne aedificia incenderentur, ne aut copia pabuli frumentique, si longius progredi vellet, deficeretur.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44333
[emi53rm] - [2022-01-05 06:20:30]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!