banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La divina cerva di Sertorio
Pagina 172 Numero 21

Cum Sertorius in Hispania bellum gereret, narratur cerva alba eximiae pulchritudinis a Lusitano quodam ei donata esse. Hanc Sertorius omnibus dicebat sibi oblatam esse divinitus et, instinctam Dianae numine, conloqui secum et docere quae utilia factu essent. Haec fabula adeo fidem habuit apud ipsos milites, ut libenter obtemperarent iis rebus quae Sertorius a cerva sibi imperata esse praedicabat. Ea cerva quodam die, incursione hostium perterrita, in fugam se coniecit atque in palude proxima delituit; postea, cum diu ac frustra requisita esset, perisse credebatur. At post paucos dies inventam esse cervam servus Sertorio nuntiavit; quem Sertorius, multa mercede data, iussit tacere praecepitque, ut cervam, postero die, repente inmitteret in eum locum, in quo ipse cum amicis esset. Admissis deinde amicis postridie, Sertorius dixit visam esse sibi in quiete cervam, quae perisset, ad se reverti. Paulo post traditur cerva emissa esse a servo in cubiculum Sertorii; clamor factus et orta admiratio est.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44271
[marat] - [2018-05-14 13:30:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!