In exercitu Alexandri Magni fuerunt peditum XXXII milia, equitum IV milia quingenti, naves centum octoginta duae. Hac tam parva manu incertum est utrum sit admirabilius universum terrarum orbem vicerit an adgredi ausus fuerit. Cum ad tam periculosum bellum exercitum legeret, non iuvenes robustos nec primum florem aetatis, sed veteranos, plerosque etiam emeritae militiae, qui cum patre patriusque militaverant, elegit. Ordines quoque nemo nisi sexagenarius duxit. Contra rex Persarum Darius, fiducia virium, nihil astu agebat, nec hostem regni finibus arcebat, sed in intimum regnum accipiebat, gloriosius ratus repellere bellum quam non admittere. Prima igitur congressio duorum exercitum in campis Adrasteis fuit. In acie Persarum sescenta milia militum fuerunt, quae non minus arte Alexandri quam virtute Macedonum superata terga verterunt. Magna itaque caedes Persarum fuit. De exercitu Alexandri novem pedites, centum XX equites ceciderunt.