banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ritratto dell'imperatore Nerone
Pagina 113

 Successit Claudio imperatori Nero, Caligulae, avunculo suo, simillimus. Imperium Romanum deformavit et deminuit atque tam inusitata Neronis luxuria fuit ut, exemplo Caii Caligulae, in calidis et frigidis se lavaret unguentis, retibus aureis pisces captaret. Infinitam partem Senatus interfecit, bonis civibus omnibus hostis fuit. Ad postremum se tanto dedecore prostituit, ut et saltaret et cantaret in scaena citharoedico habitu vel tragico. Parricidia multa commisit, fratre, uxore, sorore, matre interfectis. Urbem Romam incendit, ut spectaculi imaginem cerneret qua olim Troia capta arserat. In re militari evenit ut, nihil omnino faciens, Britanniam paene amiserit. Nam duo («due») sub Nerone nobilia oppida ibi capta atque eversa sunt; Armeniam Parthi ceperunt legionibus Romanis sub iugum missis. Duo tamen provinciae sub eo factae sunt, Pontus Polemoniacus et Alpes Cottiae post regis Cotti obitum. Propter haec facinora ab omnibus destitutus est et a Senatu hostis iudicatus: namque imperatorem punire decreverunt tali poena ut nudus per publicum duceretur, cervice eius inserta furcae, atque usque ad mortem virgis caederetur, inde a saxo praecipitaretur. Tunc accidit ut Nero e Palatio fugerit et in suburbano apud libertum suum se interfecerit.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43347
[darkshines] - [2022-01-13 17:53:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!