banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le guerre Sannitiche
Pagina 71

 Romani, quorum imperium interim creverat, cum aliis populis qui erant inter Picenum, Campaniam et Apuliam per multos annos novum et atrox bellum gesserunt. Samnites, quibus opulentia, fallacia pertinacia erant, quibuscum etiam Galli Etruscique interdum foederati erant, Romanas copias diu fatigaverunt et foedera, quae cum iis fecerant, ruperunt. Nota est eorum victoria apud Furculas Caudinas. Postquam Romanos superaverunt, Pontius, qui eorum dux erat, copias Romanas plane delere cupiebat. Is tamen Herennium consuluit qui sic censuit: "Samnites nec occidere nec dimittere Romanos debent". Quare Samnites sub iugum omnes milites Romanos inermes miserunt. Itaque quod hostes de caede inter se dissenserant, Romani, quamquam gravem iniuriam acceperant, salvi tamen fuerunt. Qui ultionis cupidi nova proelia cum hostibus reparaverunt quos demum in oboedentiam imperiumque populi Romani redegerunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/43339
[darkshines] - [2022-01-13 18:02:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!