banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il principe ingiurioso
Pagina 234 Numero 145

 C. Caesar, inter cetera vitia quibus abundabat contumeliosus, mira libidine ferebatur omnes aliqua nota feriendi, ipse materia risus benignissima: tanta illi palloris insaniam testantis foeditas erat, tanta oculorum sub fronte anili latentium torvitas, tanta capitis destituti et emendicaticiis capillis adspersi deformitas; adice obsessam saetis cervicem et exilitatem crurum et enormitatem pedum. Inmensum est, si velim singula referre per quae in parentes avosque suos contumeliosus fuit, per quae in universos ordines: ea referam quae illum exitio dederunt. Asiaticum Valerium in primis amicis habebat, ferocem virum et vix aequo animo alienas contumelias laturum: huic in convivio, id est in contione, voce clarissima qualis in concubitu esset uxor eius obiecit. Di boni, hoc virum audire, principem scire, et usque eo licentiam pervenisse ut, non dico consulari, non dico amico, sed tantum marito princeps et adulterium suum narret et fastidium!
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42751
[emi53rm] - [2021-11-15 07:58:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!