banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La conquista di Avarico
Pagina 296 Numero 6

 Hostes, perterriti, muro turribusque deiecti, in foro ac locis patentioribus cuneatim constiterunt, hoc animo ut, si qua ex parte obviam contra veniretur, acie instructa, depugnarent. Ubi neminem in aequum locum sese demittere, sed toto undique muro circumfundi viderunt, veriti ne (che) omnino spes fugae tolleretur, abiectis armis, quae iam nulli usui eis erant, ultimas oppidi partes continenti impetu petiverunt; parsque ibi, cum angusto exitu portarum se ipsi premerent, a militibus, pars iam egressa portis ab equitibus interfecta est; nec fuit quisquam nostrorum qui praedae studeret. Sic labore operis incitati non aetate confectis, non mulieribus, non infantibus pepercerunt. Denique ex omni numero, qui fuit circiter milium quadraginta, vix octingenti, qui, primo clamore audito, se ex oppido eiecerunt, incolumes ad Vercingetorigem pervenerunt.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42209
[marat] - [2018-03-12 12:26:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!