banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il tiranno Pisistrato non si lascia travolgere dall'ira
Pagina 267 Numero 2

 Pisistratus, Atheniensium tyrannus, cum adulescens quidam, amore filiae eius accensus, in publico eam osculatus esset, hortante uxore ut ab eo capitale supplicium sumeret, respondit: «Si eos, qui nos amant, interficiemus, quid faciemus eis, quibus odio sumus?». In hunc modum filiae iniuriam tulit, suam iniuriam multo laudabilius tulit. A Thrasippo amico inter cenam maturius convicio laceratus, et animum et vocem ab ira cohibuit; postea Pisistratus, veritus ne amicus propter metum se convivio subtraheret, invitatione familiari coepit eum retinere. Thrasippus, concitatae temulentiae impetu evectus, os eius sputo respersit nec tamen in vindictam sui tyrannum accendere valuit. Ille vero etiam filios suos, violatae patris maiestati subvenire cupientes, retrahere non dubitavit. Posteroque die, cum Thrasippus supplicium a se voluntaria morte exigere vellet, venit Pisistratus ad eum dataque fide in eodem gradu amicitiae mansurum esse ab incepto revocavit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/42198
[marat] - [2017-12-27 20:14:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!