banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le cure per l'alveare
Pagina 57 Numero 1

 Primum secundum villam mellaria facere oportet, potissimum ubi non resonent imagines: hic enim sonus apibus fugae causa est. Deinde esse oportet locum (esse) aere temperato, neque aestate fervido neque hieme non aprico, magnique interest in proximo loca esse ubi pabulum sit frequens et aqua pura. Si pabulum naturale non est, oportet dominum ea serere, quae maxime sequuntur apes. Ea sunt rosa, serpyllum, apiastrum papaver, faba, lens, pisum, ocimum, cyperum, medica, maxime cytisum, quod minus valentibus utilissimum est. Etenim ab aequinoctio verno florere incipit et permanet ad alterum aequinoctium. Sed ut hoc aptissimum ad sanitatem apium, sic ad mellificium thymum.
Varrone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41970
[darkshines] - [2021-09-21 10:35:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!