banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Avaro fino alla fine!
Pagina 19 Numero 9

 Avarus quidam, cum magnum auri pondus ei esset, animam edidit atque sane tristis ad vastam Stygis ripam pervenit. Hic Charon obolum poposcit, priusquam ad alteram amnis ripam eum transferret. Avarus vero, ne obolum daret, in Charontis navem non conscendit, sed in atram aquam se iecit ut flumen tranaret, at, flumine transmisso, comprehensus atque ad Minoem, Inferorum iudicem, delatus est ne, quod ille fecerat, in consuetudinem veniret. Minos igitur statuit gravissima poena avarum afficere, quoniam iste primus pessimum exemplum ediderat: iussit eum ad vivos quam celerrime remitti, ut ipse videret quomodo heredes divitias sibi relictas profunderent.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/41951
[emi53rm] - [2021-11-24 10:17:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!