banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'inganno del cavallo
Pagina 131 Numero 131

 Cum Achivi per decem annos Troiam capere non valuissent, Epeus, monitu Minervae, equum mirae magnitudinis ligneum fecit. Intus sunt collecti Menelaus, Ulixes, Diomedes et multi alii strenui bellatores, qui in altero equi latere scripserunt: "Danaorum donum Minervae"; deinde clam castra traduxerunt Tenedum. Id Troiani cum vidissent, hostium profectioni crediderunt. Troianorum rex Priamus, ut equus in arcem Minervae duceretur, imperavit, feriatique ut omnes essent edixit. Cum vates Cassandra clamaret moneretque Graecos milites esse in equo, fides ei data non est. Si equi venter apertus esset, Troiani hostium dolum patefecissent, sed, cum Troiani ex contrario equum in arcem collocavissent et noctu, helluationibus atque vino lassi, obdormissent, Achivi ex equo eruperunt, portarum custodes occiderunt, sociosque, cum signum dedissent, receperunt et Troiam ferro ignique vastaverunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40273
[marat] - [2017-08-27 20:04:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!