L'esercito di Cesare soffre per la mancanza di grano, quello di Pompeo per la mancanza d'acqua (I)
Pagina 401 Numero 8.1
(Pompeiani) omnium rerum copia abundabant; cotidie enim magnus undique navium numerus conveniebat quae commeatum supportarent, neque ullus flare ventus poterat quin aliqua ex parte secundum cursum haberent. Ipse autem, consumptis omnibus longe lateque frumentis, summis erat in angustiis. Sed tamen haec singulari patientia milites ferebant. Recordabantur enim eadem se superiore anno in Hispania perpessos labore et patientia maximum bellum confecisse; meminerant ad Alesiam magnam se inopiam perpessos, multo etiam maiorem ad Avaricum, maximarum se gentium victores discessisse. Non illis hordeum cum daretur, non legumina recusabant; pecus vero, cuius rei summa erat ex Epiro copia, magno in honore habebant.